- ARXIPPUS
- ARXIPPUSvigesimus primus Archon Atheniensium. Acasti fil fuit. Io. Tzetzes in prolegom. in Hesiodum. Ο῾ δὲ Α῎ρξιππος οὗτος, υἱὸς ἦν Α᾿κήςτου. Patri successit, tenutique principatum annis 19. ut Euseb. Marianus, Hieronymus et Vincentius sunt auctores. Verum Tzetzes is, quem dixi annos ei 35. tribuit. ἄρξας Α᾿θηναίων ἔτη τριάκοντα πέντε. Meminit illius quoque Tatianus, Orat. contra Graecos. Vide Meursium de Rep. Athen. l. 3. c. 16. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.